CALTHA

CALTHA
CALTHA
apud Virgilium, Ecl. 2. v. 49. ubi de Naide, sertum nectente.
Tum casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ:
a Siculo κάλθα, quod illi ex κάχλα vel κάλχα, de qua voce supra dictum, fecerunt, nomen habet. Habet autem caltha haec, quae proprie κάχλα Graecorum, Solsequia vulgo, Gallis Soucy, croceos flores in rubrum vergentes, unde luteola Poetae: Pliniusque violis luteis illam concolorem facit, l. 21. c. 6. Quare cum buphthalmo et Chrysanthemo eandem facit Neotericus Auctuarii Dioscoridei auctor, qui buphtalmum a Romanis dici annotavit, Caltham Coroniam, quod scil. ad coronas admitteretur; vel quod in flore folia in orbem disposita instar coronae radiatae redderent. Sed buphtalmum folia habet μαραθοειδῆ, foeniculacea et chrysanthemum προχιδῆ, incisa, calthae vero folia incisuris carent, et satis ampla sunt ac oblonga: ob similitudinem tamen floris non taro modo hôc, modo illô nomine venit. Salmas. ad Solin. p. 1158. et 1160. Prudentius Caltha dixit, numerô plurium, eoque vocat pinguia, in Cathemer. Hymn. 5. v. 114.
Illic purpureis tecta rosariis
Omnis fragrat humus; calthaque pinguia
Et molles violas ------ ------
Sociabatut in coronis nectendis violis, papaveribus, narcistô, crocô, liliô. Virgilius, Cir.
---- aut suave rubens narcissus,
Aut crocus alternâ coniungens lilia calthâ.
Et Ovid. Fastor. l. 4. v. 437.
Illa legit Calthas; huic sunt violaria curae;
Illa papavereas subsecat ungue comas.
Quam in rem, vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 15. Eam Iesuita Pomey his verbis describit: Quid est, quod ita iacet, quod tam nullo in loco? caltha est. Quem certe in metallis aurum, cum in storibus
meretur, aut mereri videtur locum, cum innatus ei sit tum cotor, tum fulgor aureus. Ad haec quae, oro, alio in flore elegantior compositio partium? quae figurae conformatio fingi praeclarior potest? Quid longulis concinnius foliolis, quibus tamquam radiis coronatur pusillus hic florum Sol. An quod, sicut nihil est, quod minus miremur, quam Solem, tametsi nibil mirabilius habet Mundus, quia nimirum se nobis quottidie praebet aspectabilem; sic nihili, aut certe parvi, Caltha idcirco penditur, quod passim occurrat, quod quôvis ferme tempore ac locô se exhibeat intuendam? Rem fateamur ipsam, nec dissimulemus ingenitum huic fiori vitium. Teter odor, quem efflat, obscurat formae famam et in contemptum adducit floris pulchritudinem: quippe qui usque adeo male olet, ut vel attingentis inficiat manum. Vide eum Description. divers.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Caltha — Saltar a navegación, búsqueda ? Caltha Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Caltha — Caltha …   Wikipédia en Français

  • caltha — ⇒CALTHA, subst. fém. BOT. Plante herbacée aquatique, appartenant à la famille des Renonculacées, dont la fleur, dépourvue de corolle, possède cinq sépales jaunes disposés en forme de corbeille. Synon. pop. populage, renoncule des marais. Il… …   Encyclopédie Universelle

  • Caltha — (C. L., Dotterblume), Pflanzengattung aus der Familie der Ranunculaceae Helleboreae, Polyandrie, Polygynie L., mit fünfblätterigem, baumwollenartigem Kelche, ohne Blumenkrone u. 5–10 vielsamigen, sternförmig gestellten Kapseln. Arten: C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Caltha — L., Gattung der Ranunkulazeen, ausdauernde Kräuter mit ungeteilten, breiten, glänzenden Blättern, großen Blüten und mehrsamigen Balgkapseln. Etwa 10 Arten in Sümpfen und auf Wiesen der außertropischen nördlichen Halbkugel und 6–8 Arten im… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Caltha — L., Pflanzengattg. der Ranunkulazeen. C. palustris L. (Kuh oder Dotterblume), mit leuchtend gelber Blüte, häufig auf sumpfigen Wiesen …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Caltha — Caltha, Gattung aus der Familie der Ranunkeln; C. palustris, die Sumpfdotterblume, Kuhblume, Schmalzblume, bei uns an allen Bächen und Gräben im ersten Frühjahre …   Herders Conversations-Lexikon

  • Caltha — Dieser Artikel beschreibt die Pflanzengattung der Dotterblumen (Caltha). Für andere, ebenfalls Dotterblumen genannte Pflanzen siehe beispielsweise Scharbockskraut oder Trollblume. Dotterblumen Sumpfdotterblume (Caltha palustris) …   Deutsch Wikipedia

  • Caltha — Taxobox name = Caltha image width = 250px image caption = Caltha palustris regnum = Plantae subregnum = Tracheobionta divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Ranunculales familia = Ranunculaceae genus = Caltha genus authority = L.… …   Wikipedia

  • Caltha — Caltha …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”